- BADA
- BADAUrbecul. German. in Ducatu Sueviae, caput Marchionatus Badeusis. Ab Argentina 5. leuc. in Orient. aestiv. unâ a Rheno fluv. et 8. a Spira in Austrum; Aquis calidis celebris. Vulgo Marggraven Baden. Sub Marchione cognomine. Origo illustrissimae huius Familiae, est a Zeringiis Ducibus. Bertholdus enim I. Dex Zeriniae per fil. Bertholdum II. rami Zeringio-Teccii, per Hermannum autem, Hochbergio-Badensis auctor fuit. Huius ex posteris Philippus, pater fuit Bernhardi et Ernesti, qui novarum linearum exstitêre satores. Ille quidem Badensis, obiit A. C. 1537. relictô Philibertô successore: quem fil. Philippus primo excepit, dein Christophorus, pater Eduardi Fortunati, qui religionem Pontisiciam in suam domum intulit: Iste vero Durlacensis, religionis Euangelicae cultor, quam ad posteros cum ditione transmisit, e quibus Fridericus; A. C. 1616. natus, pater fuit ex Christiana Magdalena Sueco-Palatina Friderici Magni, qui hodie imperat, et Caroli Gustavi. Vide Philippum Iacobum Spenerum Syllog. Geneal. Histor. nec non infra, ubi de Fam. Badensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.